- AMBUBAJAE
- AMBUBAJAEteste Acrone, mulieres tibicinae, Syrorum linguâ dicuntur. Alii Latinum putant, et venire ab ambu, pro am, h. e. circum, et Baiae; fuisseque mulieres impudicas circa Baias versantes. Cruquius censer Ambubaias, vel potius Ambubeias esle agyrtas, omnium morborum remedia vanissime pollicentes, atque ita dici ab ambubeia herba, ex qua pharmacopoei conficiebant τὸ πάγχρηςτον, h. e. medicamentum ad omnes morbos utile. Sed vera est Acronis sententia. Nam Syris abbub , est tibia, sive fistula; sed Arabes inserunt n. anbub. Latiniautem, m. maluête. Syros vero tibicines et tympanistas Romae fuisse docbit ille locus Iuvenalis, Sat. 3. v. 62.Iam pridem Syrus in Tiberim defluxit Orontes,Et linguam, et mores, et eum tibicine chordasObliquas, nec non gentilia tympana secumVexit et ad circum iussas prostare puellas.Sunt igitur Ambubaiae mulieres, et proltirendô, et tibiarum cantu sese sustentantes. Hanc ἐτυμολογίαν Sequuntur Ios. Scaliger. Is. Casaub. et, ut arbitror, quotquot Syriace sciunt. Horat. l. 1. Sat. 2. v. 1.Ambubaiarum collegia, pharmacopolae,Mendici, mimi, balatrones, hoc genus omne Maestum ac sollicitum est ccanoris morte Tigelli.Habet et Suetonius in vita Neronis, c. 27. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.